carmina libraria Georgius Calaminus, Rudolphottocarus

Testo base di riferimento: Argentorati, J. Rihel, 1594


Domino Rudolpho II sacratissimo Romanorum imperatori

 

Maxime Christiadum rector, sacrate Rodulphe,

      Terra patens humili quem vocat ore deum.

Excipe sed clemens quae diva Tragoedia Caesar

      Huc nova, sed veterum syrmate cincta venit.

5

Ottocarus violat periurus pacta Bohemus

      Agmen et in dominum grande rebellis agit.

Caesar tum contra bello rapit arma secundo

      Perfidus Austriacis rex cadit hostis agris.

Laurus et Hausburga manet ortum gente Rodulphum

10

      Numina qui saevit sanguinis ille tuis.

Regia ab antiquis sed Francis femina ducens

      Extulit illustres facta per ampla notas.

Quae brevis aetatum revoco dum gesta priorum

      Priscis atque novis eruo cuncta libris.

15

Maiestas neque enim tragici fert sancta cothurni,

      Fictis confundit vera, severa iocis.

Nostrum si veteri se prodat imagine saeclum

      Discimus arcanis ludere fata modis.

Quaelibet Ottocaros aetas et terra Rodulphos

20

      Obicit, ex regum sanguine faece virum

At te sancte pater patriae, vis nulla nec astus

      Numen iniqua tuum nec premat invidia.

Iure velut dominum te mitem vesper adorat

      Sic tibi gens humiles tendit Eoa manus.

25

Alas subque tuas redigi miser expetit orbis

      Et tibi semideum maxime vota facit.

Pax cubet alma domi Thracas foris ense fatiges

      Currus ante tuos vinctus et hostis eat.

Pleno larga dei foveat te gratia cornu

30

      Nec nisi cum mundo terminet imperium.

 

 

Epigramma pro Rodulpho Ottocaro Georgii Calamini

 

Austriacae gentisclaros ab origine prisca

      Dicere natales simpliciore fide.

Dicere progressu atque incrementa per annos

      Auspiciis multos capta subinde bonis.

5

Tempore seu pacis seu belli illustria facta

      Texere non uni sedulacura fuit..

Sed quoque non unus tacuit dicenda: vel ipsam

      Quod rem nescierit nolueritve loqui.

Noster at hic vates divinus percitus oestro

10

      In medium profert plurima tecta prius.

Vera canit gentemque tuam ter maxime Cesar

      Ex merito celebranslucida ad astra vehit.

Livor abi Austriaca veniens sol atque recedens

      Clarius haud quicquam viditin orbe domo.

 

 

Argumentum tragoediae

 

Quintus Bohemi rector Ottocarus soli

Datam Rodulpho rumpit Habsburgo fidem.,

Linguae et protervae victus ira coniugis

Expellit aula pacis autores: novam

5

Affinitatem scindit: aedi mancipat

Natam sacratae privet hanc ut nuptiis.

Styri Carinti et repetit agros Austriae.

Irrumpit armis hanc et evastat furens.

Acie secundo Caesar Austriadas levat

10

Anceps et atrox pugna conseritur manu.

Vincit Rodulphus: bis Bohemus milia

Septena perdit: ipse et Ottocharus cadens

Supplicia letho iusta perfidiae luit.